Latin
Chapter 21
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 21.2
Unproofread scanNot analysed yet
Denique loquentes cujuscumque vitam simul cum fama denigrant: instrumenta diaboli haec sunt omnia. Infortunatissimum mulierum genus, hamo ca. piuntur ut pisces: ad macellum ducuntur ut bestiae. Protervae nimium feminæ, semper ficta cupiunt: semper subornata verba deposcunt: exquirunt mendacia, fabulas novas numquam fastidiunt, auguriis, veneficiis, et incantationibus daemonum delectantur. Si qui talia proferant, hi prædilecti filii, hi spirituales patres et fratres, hi profecto, ut verius liceat dici, concubinarii, et corruptores mentis et ventris nutriuntur; exquisitis ferculis et delicatis escis, vina pretiosa non desunt. Ex furtivis saepe virorum laboribus, et inter crapulas et ebrietates ructantes fauces, spiritus dulcedinem praedicant. Proponitur iterum atque iterum illud Apostoli: Quod omnia munda mundis. De talibus loqui nefas est, et proh pudor! Sed cupio Dei servitricibus detegere omnes artes diaboli, ut nihil desit quod caveri possit.