Latin
Chapter 23
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 23.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur, charissimæ et dilectissimæ Alite, temporibus quibas praestatur opportunitas, ut beatae esse possitis, linguas domate, ne convertantur ad lites, ne jurgia, contentiones, rixas, etseandala resonent: ne juramenta, ne blasphemias, ne opprobria, et aliorum displicentiam prodant. Qaod si ex instinctu diaboli, qui semper discordias seminat, inter sorores levis etiam dissensio exerta fuerit, penitus statim per abbatissam, aut per episcopum, sive praepositum domus, nequitia elidatur in semine, ita ut occasus solis in domo Dei non inveniat iracundiam, et ira convertatur in odium, et domus pacis jam ebriosoram efliciatur taberna. Mendacia vero tamquam infernum expellite. Semper autem divina offleia, aut sacrorum oodicum verba, tam inter sorores, quam etiam inter advenientes deducantur in medium.