# Regula Monachorum [Altera Editio] 23.3

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/23.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/23.3

6i quando mulierculae de viris propriis, de (liiis, de vestibus, de mundi vanitatibus, garrulando loquacitentur, ut moris est: eismoxverba frangantur, mox otiosum verbum et nocivum divino cedat sermoni. Si divinum introduci non poterit tali colloquio: in detestationem criminis fenestra claudatur in faciem: et velox fuga testetur sanctitatem intrinsecam. Nihil itaque per exteriora eorporis intrans, mentem cogitationrbus molestet, cum divinae eontemplationi expenitur. Raro cogitatur in mente, quod exteriorel sensus non mittunt. Hæ sunt fenestræ, haec SUA. ostia, quae si clausa non fuerint, morti patet introitus: et non nisi funeste ingreditur.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
