Latin
Chapter 25
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 25.2
Unproofread scanNot analysed yet
Extra monasterii limites nulli omnino vestrum fas sit pertransire. Hæc lex, becc norma, hæc summa professio omnibus vobis: ut quae semel intraverit ex sororibus, numquam, si fieri potest, exire permittatur. Non eliam mulieres illae quae religionis habitum gestant, et voto obligatæ noscuntur coenobio, per civitatem et vicos, victus et necessaria quærant. Hc siquidem extra manentes in aliqua parte locelli, cum omni sanctitate et modestia administrent quae opus sunt vobis, recepturae cum Martha sortem mercedis. Has autem volo tales servitrices adesse, quod ex couversatione vitæ et habitu, interior sanctitas monasterii prædicetur. Quod si eb necessaria domus captanda exeunt, non circumeant vicus in fabulis, non matronarum domos in potibus: sed omne opus bonum exerceant, ut non vituperetur ministerium suum. Cum his non liceat sororibus intra degentibus, secretis colloqui fabulationibus, ne aliquid possit intrare extrinsecus, quod possit obesse. Ilarum omnium abbatissa domus curam gerat assiduam: ne et ipsae operentur quod non deceat sanctitatem. Hæ observantiarum et jejuniorum sint astrictae legibus: et prævaricatrices, disciplinæ subjaceant ferulae. Quae si emendari ex pravitate contempserint, in sanctitatis consortio pravitas locum non habeat: et membrum putridum de sancto corpore excidatur.