Latin
Chapter 27
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 27.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc itaque vos doceat, qua pœna sunt puniendae, qua mundi vanitates affectant in monasteriis. Nam efficiuntur insensibiles statuae salis, ut jam nihil de supernae contemplationis dulcedine sentire valeant: sed maneant in amaritudine saeculi, quae sacculo virunt. Propterea, charissimae, monasterium vestrum vobis sepulcrum eligite: ubi morluae cum Christo ibidem maneatis sepultae, quousque resurgentes cum eo apparebitis in gloria ejus. Demum timendum est plurimum, ne quis ingrediatur nocte ad furandum pretiosum thesaurum, qui latet in tumulo. Ilinc inde fures fodiunt, ut furentur infinitis astutiis, quod intus habetur. Custodiatur ergo sepulcrum per episcopum: quem Deus in vinea sua primum custodem præposuit. Custodiatur et per praepositum presbyterum, qui vicem ejus tenet in loco: ne quis incaute introeat: ne quis ad minuendum pergat.