# Regula Monachorum [Altera Editio] 27.3

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/27.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/27.3

Murorum munitionibus sic undique circumcingatur locellus, quod vix avibus praebeatur aditus. Sic tendantur muri in altum, quod non solum non Iiceat pedibus; sed nec oculis, quae intus geruntur agnoscere. Ostia serentur fortiter clavibus. Claves vero disponat episcopus: ne quis nisi habens vestes nuptiales introeat vel exeat sine ejus consensu.; Sit autem una vel plures fenestrulae juxta dispositionem episcopi: sic ferreis virgis arctatæ undique, ut vix digito pateat aditus. Per has horis debitis, aut necessitatis, aut aedificationis, siverecreationiscausa, sanctis sermonibus cum sanctis viduis, et aliis mulieribus, quas vestium habitus et facies tenues et pudicaa reddunt venerabiles, sororibus liceat simul loqui. Prohibitis et suspectis horis fenestrulae clausae maneant. Et claves abbatissa domus,vel sancta alia soror custodiat: ne corvus egrediatur per fenestram ex arca. Credite, hic timendum est thesauro a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: ab incursu et dæmonio meridiano. Semper horae hae suspectae sint mentibus castis.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
