# Regula Monachorum [Altera Editio] 28

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/28

Propheticus ille sermo nequaquam proferatur de vobis: Filiae eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi: et dealbatae ab extra ut monumenta, quae extra auro relucent: intus autem sunt turpissima et immunda, plena cadaveribus mortuorum: hujusmodi non filiae regis Christi, sed Tyri. Hae semper in muneribus, bac vultus impudicitia per divites plebis capiuntur et capiunt. Imperfectissimus mu- Herum affectus. Semper in vestibus. semper in auro, lapidibus pretiosis et ornamentis extrinsecis, gloriam ponunt. Non sufficit eis libido innata naturae: sed occasiones quaerunt explendae libidinis. Affectant proculdubio, ut oculi virorum aurum contemplantes et gemmas, tandem figantur in faciem; ut oculorum suorum nutibus facilius incitent ad Iibidinosum incendium. Quid, meretrix communis, gloriaris in margaritis et gemmis? Quid ad te attinet argentum et aurum? Quid exaltaris in pulchritudine panni? Nonne est omnis caro cinis et fenum, et ut verius dicam, massa putredinis, cibus vermium et fetidissimum stercus? Quid in te mirandum, quid laudandum puerorum spectaculum? Nonne et si lau. detur gemmarum et metallorum pretiositas, quam sibi natura tradidit: semper tamen cognosceris einis, fenum, et stercus immundum ex immundo productum semine? 0 si te velles intueri, vilissima mu- Herum: quam verecundareris de corpore, quod tanto cultu excolis? Ipsa etenim jumento et bestiis terrae, aut es aequalis aut deterior: intus est unde glorieris, non extra. In vase isto tam turpi tbesaurum tenes, quem summa cum diligentia colere debes et servare summa custodia. Nihil ad te de vase fictili, si turpis forma sit extra: dummodo intus sit nobile, intus sit pulchrum quod latet, intus sit iotegrum quod servatur.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
