# Regula Monachorum [Altera Editio] 3.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/3.2

Semper eorum mortis judicium terribile vos terrcat. Nam legitur quod ex eorum morte, factus eat timor magnus in universa Ecclesia: et omnes qui audierunt, timuerunt. Nudus JeSus nudas quaerit amicas et sponsas. QuM si ipsum sequi temporale aliquid appetens seu desiderans forte volueris, onerata gravedine nudum sequi non poteris. Hinc beat panperes dicuntur spiritu; ut ex boc sciatur quod non sufficit cuncta temporalia in mundo relinquendo ad monasterii paupertatem accedere, si mens misera appetit quae reliquit. Magis euim contemplantur oculi Domini affectum quam censum. Melius est enim in saculo cum caeteris divitibus, divitiis insistere, quam in monasterio patper ipsas appetere.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
