Latin
Chapter 3
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Caveant quoque ne aut ex parcitate murmur, aut ex abundantia tumor in sororibus habeat locum: sed juxta apostolorum vitam, non plus cuiquam aut minus tribuatur: juxta quod exigit necessitas, non voluntas, tribuatur: ut non jam altera sit egens, altera abundans: sed unaquæque ex provisione condccenti moveatur ad Dei laudem. Provideant insuper sic, quibus hit pletatis injunctus est laber, Ut slngulis mensibus, aut hebdomadis sive diebus paratæ sint, tam de his quæ proveniunt, quam de his quae etpehduntui* in capitulo coram abbatissa et conventu sororum sigillatim reddere rationem. Quod fiat saltem semel in mense, ne et ipsae apud sorores furti sint suspectae: et eis ex negligentia, male exsequendi materia detur.