Latin
Chapter 30
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 30.1
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque, charissimae dominae, cum Apostolo arbitremini vos in boc saeculo stercora, et mundi purgamenta: ut sponso vestro placere possitis. Nihil ad vos de pompis saeculi attinet: quae abrenuntiavisUs iu baptismate mundo, diabolo, et pompis eo. rum: quod et 'postmodum confirmastis sub pollicitatione juramenti, in vestrae religionis ingressu. Nullus umquam inter vos sermo habeatur de nobilitatibus generis, de prosapia carnis. Sit aequalis in Dei obsequio, filia regis, sive rustici. Omnes simul nobilitatem, et dignitatem unam habetis ex sponso. Exeatis continue extra castra cum Christo: ut cum Christo cruci6gamini mundo et vitiis, portantes cum ipso improperia: et amore ejus, officiorum domus labor dulcis appareat.