Latin
Chapter 31
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 31.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ista, charissimae, decent monachas: non strictis manicis, pretiosis et compositis pannis, subtili velamine velatis superciliis, cor meretricum non tam praetendere quam habere. Non tales exisiimo monachas, sed pessimas meretrices, et scortum vilissimum. Non est enim opus cadaveribus mortuorum pretiosis et compositis ornamentis in sepulcris. Monumenta non indigent talibus, monasterii lapides non appetunt gloriam vestium, quae sine peccato grandi minime possunt haberi. Histrionibus et lusoribus regum et principum saeculi, mollia sunt relinquenda. Joannis de pilis camelorum interest vestiri. Pudeat igitur religionis nomen habere, et se cultu vestium histrionem ostendere. Ideoque, charissimae, volo vos mortuas saeculo, quae totaliter mundum calcastis, procedere sic deformi et incomposita veste: quod si impudicis oculis liceret intueri vos, risus potius provocaretur quam cogitatio mala. Fateor quidem illos mentiri, qui gloriantur se servare castitatem: et in vestibus lubricitatem sectantur. Pannus itaque vester, et si albus et candidus, tamen grossus et vilis sit: ut et color candorem castitatis intrinsecum, et unitas contemptum terrenorum exhibeant. Haec gloria monacharum: hoc stadium religiosarum mentium: hoc indicium sponsarum Dei æterni: hoc signum mortuarum saeculo et sepultarum cum Christo.