# Regula Monachorum [Altera Editio] 33.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/33.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/33.2

Sic morositas, sic velocitas teneatur in modo: quod nec fastidium, nec impeditio linguae possit oriri. Nulla umquam verba quantum cumque utilissima proferantur inter psallentes: sed illud in mentis arcano, summa cum diligentia ruminetur intrinsecus, quod pertractatur extrinsecus. Nullius est meriti orare divina officia verbositate: et misera mente quæ extrinsecus imminent, vagando circumire. Expletis vero laudibus matutinalibus, nec tunc somnus arripiat: ne digeratur quid sponsus petitionibus sponsarum respondeat. ID capitulo uiox attentis et devotis sororibus, sanctorum librorum devota lectio de voluntate Domini sui pandat quidquid agendum sit. Et sic cedant illusiones: et dæmonum phantasmata, quae dormientes illuderent. Illico lectioni alia succedat brevissima lectio, de bis quae ad apostolicæ vitæ instructionem pertinent, qualicumquc stylo praesenti opusculo pertractato: ut sic singulis diebus quasi quodam bolo pia mens depasta, dulcedinem appetat: nec retardetur fastidio, et de modicis eximia cogitet. Sequantur lectionea, confessiones criminum in regularibus disciflinis coraM abbatissa domus et cacteris sororibus.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
