Latin
Chapter 34
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 34.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum laudibus Primae dies salutaris incipiat: quibus expletis, sacrae Missas mysteria ob sponsi præ. sentiam, sponsarum corda laetificent, charitatis inebrient populo, |devotionis et fidei satient pabulo in Convivio salutari. Sit postmodum unicuique commodum, aut orandi, aut legendi sacra volumina, sive aliter operandi quae sancta sunt. Deinde doctae puellulas novitias de evangelica vita, de sanctismoribus, de officiis domus, de regularibus disciplinis usque ad refectionis horam instruant. Præparentur et interim cibi, quibus corpora refocillentur adpoenitentiæ jugum.