Latin
Chapter 35
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 35.1
Unproofread scanNot analysed yet
Quando enim vos ad refeelionem hora debita adunaverit, in cibis vestris minime refulgeat cocorum industria. Non ciborum nobilitas appetitum moveat, sed fames: non apponantur incitativa libidinum, sed quae possint famem exstinguere: aut legumina, aut olera condiantur in oleo. Carnes vero solum sint ex licentia abbatissae indultæ debilibus et infirmis: alioquin cujus sint saporis, ignoret coenobium. Ova et lactentia post jejunia debilitatis sororibus et praecipuis festivitatibus permittantur ex gratia.