# Regula Monachorum [Altera Editio] 4.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/4.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/4.2

Nulla umquam in vestibus pretiesitas, nulla melioritas, atteram dominam, alteram ancillam ostentet.sed in omnibus æqualitas existat, quæ uni sponso nupta, communi voto professæ sunt. Non quærat, obsecro, filia regis filiæ militis præeminere pompis terrenis, in Christi et apostolorum consortio. Non enim Petro viii piscatori Bartholomænus nobilis anteponitur a Christo: immo piscatori totius mundi monarchiae traditur principatus. Dignitatibus carnis spititualis vita Mn eget: et camts arrhas Christus in suo tion quærit conjugio. In sæculo nubant paribus filiæ regum, filia! militum præemiuentias quoerant et honores. In monasterio vero oblitæ populi sui et domus suæ, in Domino solum gloriam quærant: ei exsultent, quod de majori præcipitio montis sunt ad vitam apostolicam sumptæ.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
