# Regula Monachorum [Altera Editio] 40.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/40.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/40.2

Nulla lex escae, vel potus aut stratus astringat infirmam vel debilem. Tamen sollicite cavendum est ne ingluvies gulositatis sub infirmitatis velamine, sua commoda quaerat, et ne infirmitas sub specie sanctitatis, corpus abstinentiis conterat ultra vires, ne corpus duplici fractum stimulo, apud justum judicem deficiens, impium criminetur coenobium et homicidam. Deputentur custodes infirmantibus discretae et sanctae sorores, quae sollicitae praecaveant pericula, quae imminere possunt infirmis: ne quid aliqualiter contingat adversi. Onera, quaeso, non aggravent servitrices. Semper Christum cogitent in infirma sorore latentem: semper se cogitent posse in futurum talibus indigere. Semper lex illa naturae astricta teneatur sinu mentis, hominem debere aliis id exhibere, quod ab ipsis Ipse deposceret. Non inliciat, quaeso, hospitalitatis opera murmur, sed quod fieri decet, cum omni mansuetudine fiat, juxta Apostolum dicentem: Hospitalitatem sectantes, invicem in charitate sine murmuratione.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
