# Regula Monachorum [Altera Editio] 5.2

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/5.2

Si qua sororum inopiam ex sua abundantia supplere desiderat, juxta apostolicum ritum, omnia quae habet in saeculo ante sororum pedes ponat; et cunctis quæ habebat in sæculo, renuntians intratura, fiat sicut una ex minimis: et sublato dominio cum affectu, omnia quæ portantur, electis administratricihus domus præbeantur, ut ex his tribuant prout unienique opus est. Nee murmuret quidem, quae sua monasterio tradidit, si sibi noa maiori sumptu administretur quam caeteris, quae ex paupertate venerunt. Nee extollatur, et cervice erecta more femineo improperet cæteris, se tantum ex suis facultatibus attulisse: flus enim attulit soror paupercula, si iugrediens affectum habendi dimisit, quam quae multa afferens dona, superbiam tulit. Glorietur autem petius, quoniam divitis quae solitæ sunt possessores præcipitare in mortem, non praevaluerant adversus eam: et quæ communiusu sunt malæ, ex subventione sororum sibi factae sunt bonae. Alioquin melius fuisaet sibi cum parva pœna, eum sais divitiis in mundo permanendo damnari > quam ipsas relinquendo monasterio, exorta superbia, ad infernum cum majori pœna deduCi.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
