Latin
Chapter 5
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur omnia in Christi et apostolica vita locum non habeant. Omnes ex ministerio sint contentæ, ne ex murmuratione pereant. Si abundanter sibi tribuant administrantes: recipiant siquidem naturæ necessaria: necessitatum limites non excedant. Si vero modicum, discat cum Apostolo servire Domino in fame et in siti, et in egestate nuditatis ei frigoris: ita ut accepta cruce gradiatur post Christum abnegans seme'ipsam.