Latin
Chapter 6
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Propter quod ipse papa Petrus, qui religionis apostolicæ vitam volebat instruere, sicut a magistro didicerat: ut magis inlelligatur qualiter anima castigetur in ebedientia charitatis et fraternitatis amore, exponit apertius: Omnes, inquit, honorificate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate (I Petre II, 17). Et ne excusationis arripiatur scutum: sub particulari nomine praeeminenlis dignitatis, generaliter infert omnibus: Serui, subditi, inquit, estote in omni timore dominis (Ibid. ,18). Et ne praelati in medium perducatur pravitas, quae plerumque subditis præstat causam magni casus: Non tantum, inquit, 6enis et modestis, sed etiam dyscolis. Verum ne forte videatur grave humanae voluntati se abnegare, et crucem tollere: obedientiae proponit meritum, quo omnis labor dulcescat etiam gravis. Hoec, inquit, est gra. ria. felix et abundans gratia 1 In obedientia summa virtutum clausa est. Nam simplici gressu hominem ducit ad Christum: et non solum mens excusatur ad reddendam Deo rationem de sobditis: sed nec etiam obligatur reddere de se ipsa. summa libertas, qua obtenta vix possit homo peccare.