# Regula Monachorum [Altera Editio] 6.3

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/regula-monachorum-altera-editio/6.3

Propter quod ipse papa Petrus, qui religionis apostolicæ vitam volebat instruere, sicut a magistro didicerat: ut magis inlelligatur qualiter anima castigetur in ebedientia charitatis et fraternitatis amore, exponit apertius: Omnes, inquit, honorificate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate (I Petre II, 17). Et ne excusationis arripiatur scutum: sub particulari nomine praeeminenlis dignitatis, generaliter infert omnibus: Serui, subditi, inquit, estote in omni timore dominis (Ibid., 18). Et ne praelati in medium perducatur pravitas, quae plerumque subditis præstat causam magni casus: Non tantum, inquit, 6enis et modestis, sed etiam dyscolis. Verum ne forte videatur grave humanae voluntati se abnegare, et crucem tollere: obedientiae proponit meritum, quo omnis labor dulcescat etiam gravis. Hoec, inquit, est gra. ria. felix et abundans gratia 1 In obedientia summa virtutum clausa est. Nam simplici gressu hominem ducit ad Christum: et non solum mens excusatur ad reddendam Deo rationem de sobditis: sed nec etiam obligatur reddere de se ipsa. summa libertas, qua obtenta vix possit homo peccare.

---

Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0162/stoa059/stoa0162.stoa059.opp-lat1.xml.
