Latin
Chapter 7
Jerome, Regula Monachorum [Altera Editio] 7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Excidantur in ortus primordio vepres, ne nimium excrescentes, germina seminum suffocent. Nihil quippe in rectore periculosius est, quam vana humilitas ad correctionem erga superbos protervosque subditos. Singularum sororum voluntates in re difficUi pertractanda semper avide audias: nec tamen cujuscumque voluntati innitaris. Verumtamen si quidquam utile prodatur: non attendatur persona quae protulit. Elegit enim Deus infirma mundi: ut fortia quæque confundat (I Cor. I,! 27). Tuam vero in rebus gerendis communibus non tantum voluntatem exquiras et teneas: nisi major pars discretarum filiarum id communi voto collaudet. Superbarum insensatarumque mentium est, suo tantum uti consilio. Non audiatur cujusquam voluntas sub verborum murmure et loco abscondito: sed palam cunctis praesentibus cum omni charitate liceat dicere et audire.