# Vita Malchi monachi 41.18-40

Jerome, Vita Malchi monachi, 41.18 to 41.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.18

De his cum curiose ab accolis quaererem quaenam esset eorum copula, matrimonii, sanguinis, an spiritus? omnes voce consona, sanctos et Deo placitos, et mira nescio quae respondebant. Qua cupiditate illectus, adorsus sum hominem, et curiosius sciscitans rerum fidem, haec ab eo accepi. Malchi historia. — Ego, inquit, mi nate, Nisibeni agelli colonus, solus parentibus fui. Qui cum me quasi stirpem generis sui, et haeredem familiae suae ad nuptias cogerent, monachum potius me velle esse respondi. Quantis pater minis, quantis mater blanditiis persecuti sint, ut pudicitiam proderem, haec res sola indicio est, quod et domum et parentes fugi. Et quia ad Orientem ire non poteram, propter vicinam Persidem, et Romanorum militum custodiam, ad Occidentem verti pedes, pauxillulum nescio quid portans viatici, quod me ab inopia tantum defensaret. Quid multa? Perveni tandem ad eremum Chalcidos, quae inter Immas et Beroam magis ad austrum sita est. Ibi repertis monachis, eorum me magisterio tradidi, manuum labore victum quaeritans, lasciviamque carnis refrenans jejuniis. Post multos annos incidit mihi desiderium, ut ad patriam pergerem. Et dum adhuc viveret mater, jam enim patrem mortuum audieram; solarer viduitatem ejus, et exinde venundata possessiuncula, partem erogarem pauperibus, partem monasterio constituerem; quid erubesco confiteri infidelitatem meam? partem in sumptuum meorum solatia reservarem. Clamare coepit abbas meus, diaboli esse tentationem, et sub honestae rei occasione, latere antiqui hostis insidias. Hoc esse, reverti canem ad vomitum suum. Sic multos monachorum esse deceptos, nunquam diabolum aperta fronte se prodere. Proponebat mibi exempla de Scripturis plurima: inter quae illud, quod initio Adam quoque et Evam spe divinitatis supplantaverit. Et cum persuadere non posset, provolutus genibus obsecrabat; ne se desererem, ne me perderem, nec, aratrum tenens, post tergum respicerem. Vae misero mihi, vici monitorem pessima victoria, putans illum non meam salutem [Mss.

---

Jerome, Vita Malchi monachi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp409/tmp409/tmp409.tmp409.opp-lat1.xml.
