Latin
41.41 to 41.67
Jerome, Vita Malchi monachi 41.41-67
Unproofread scanNot analysed yet
utilitatem], sed suum solatiuam quaerere. Prosecutus ergo me de monasterio, quasi funus efferret, et ad extremum valedicens: Video, ait, te filii Satanae cauterio notatum: non quaero causas excusationes non recipio. Ovis quae de ovilibus egreditur, lupi statim morsibus [Al. faucibus] patet. Captivus adducitur. —De Beroa Edessam pergentibus, vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, juvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, crinitis vittatisque capitibus, ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes: pendebant ex humero pharetrae; laxos arcus vibrantes, hastilia longa portabant; non enim ad pugnandum, sed ad praedam venerant. Rapimur, dispergimur, in diversa trahimur. Ego interim longo postliminio haeredila ius possessor, et sero mei consilii poenitens, cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. Ducimur, imo portamur sublimes in cameiis; et per vastam eremum semper ruinam timentes, pendemus potius quam sedemus. Carnes semicrudae, cibus; et lac camelorum potus erat. Pascere oves jubetur. —Tandem grandi amne transmisso, pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare jussi, cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere, mutato habitu, id est, nudus ambulare disco. Nam aeris quoque intemperies, nihil aliud praeter pudenda velari patiebatur. Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solatio, quod dominos meos, et conservos rarius video. Videbar mihi aliquid habere sancti Jacob, recorda bar Moysi, qui et ipsi in eremo quondam fuere pastores. Vescebar recenti caseo et lacte: orabam jugiter,. canebam psalmos, quos in monasterio didiceram. Delectabat me captivitas mea; agebamque Dei judicio gratias, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram.