# Vita Malchi monachi 41.68-92

Jerome, Vita Malchi monachi, 41.68 to 41.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi-monachi/41.68

Conservam in uxorem cogitur accipere. Vir tus feminae captivae. — 0 nihil unquam tutum apud diabolum! o multiplices et ineffabiles ejus insidiae! Sic quoque latentem me invenit invidia. Dominus videns gregem suum crescere, nihilque in me deprehendens fraudulentiae (sciebam enim Apostolum praecepisse (Ephes. VI, etc.), dominis sic quasi Deo fideliter serviendum), et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam meam, aliquando captivam. Et cum ego refutarem, diceremque me Christianum, nec licere mihi uxorem viventis mariti accipere (siquidem captus nobiscum vir ejus, ab alio domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus, evaginato me coepit petere gladio. Et nisi confestim brachia tendens, mulierem praeoccupassem, illico fudisset sanguinem. Jam igitur venerat tenebrosior solito, et mihi nimium matura nox. Duco in speluncam semirutam, novam conjugem: et pronubante nobis moestitia, uterque detestamur alterum, nec fatemur. Tunc vere sensi captivitatem meam; prostratusque humi monachum coepi plangere, quem perdebam, dicens: Huccine miser servatus sum? ad hoc me mea scelera perduxerunt, ut incanescente jam capite, virgo maritus fierem? Quid prodest parentes, patriam, rem familiarem contempsisse pro Domino, si hoc facio, quod ne facerem, illa contempsi: nisi quod forte propterea haec sustineo, quia patriam desideravi. Quid agimus, anima? perimus, an vincimus? Exspectamus manum Domini, an proprio mucrone confodimur? Verte in te gladium; tua magis mors timenda est, quam corporis. Habet et servata pudicitia suum martyrium. Jaceat insepultus Christi testis in eremo, ipse mihi ero et persecutor et martyr. Sic fatus, eduxi in tenebris quoque micantem gladium, et acumine contra me verso: Vale, inquam, infelix mulier; habeto me martyrem potius quam maritum. Tunc illa pedibus meis provoluta: Precor te, inquit, per Jesum Christum, et per hujus horae necessitatem adjuro, ne effundas sanguinem tuum in crimen meum.

---

Jerome, Vita Malchi monachi, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp409/tmp409/tmp409.tmp409.opp-lat1.xml.
