Latin
41.93 to 41.124
Jerome, Vita Malchi monachi 41.93-124
Unproofread scanNot analysed yet
Vel si mori placet, in me primum verte mucronem. Sic nobis potius conjungamur. Etiam si vir meus ad me rediret, servarem castitatem, quam me captivitas docuit; vel interirem potius quam perderem. Cur moreris, ne mihi jungaris? Ego morerer, si mihi jungi velles. Habeto me ergo conjugem pudicitiae; et magis animae copulam amato, quam corporis. Sperent domini maritum, Christus noverit fratrem. Facile suadebimus nuptias, cum nos viderint sic amare. Fateor, obstupui; et admiratus vir…utem feminae, conjugem plus amavi. Nunquam tamen illius nudum corpus intuitus sum; nunquam ejus carnem attigi; timens in pace perdere, quod in praelio servaveram. Transeunt in tali matrimonio dies plurimi: amabiliores nos dominis fecerant nuptiae. Nulla fugae suspicio, interdum et mense toto aberam fidus gregis pastor per solitudinem. Formicarum exemplo excitatur. —Post grande intervallum dum solus in eremo sedeo, et praeter coelum terramque nihil video, coepi mecum tacitus volvere, et inter multa, contubernii quoque monachorum recordati, maximeque vultum Patris mei, qui me erudierat, tenuerat, perdiderat. Sicque cogitans, aspicio formicarum gregem angusto calle fervere. Videres onera majora quam corpora. Aliae herbarum quaeda… semina forcipe oris trahebant; aliae egerebant humum de foveis; et aquarum m atus aggeribus excludebant. Illae ventura hiemis memores, ne madefacta humus in herbam horrea verteret, illata semina praecidebant; hae luctu celebri, corpora defuncta deportabant. Quodque magis mirum est in tanto agmine, egrediens non obstabat intranti; quin potius si quam vidissent sub fasce et onere concidisse, suppositis humeris adjuvabant. Quid multa? pulchrum mihi spectaculum dies illa praebuit. Unde recordatus Salomonis (Prov. VI et XXX), ad formicarum solertiam nos mittentis, et pigras mentes tali exemplo suscitantis, coepi taedere captivitatis, et monasterii cellulas quaerere, ac formicarum illarum desiderare similitudinem, ubi laboratur in medium, cumque nihil cujusquam proprium sit, omnium omnia sunt.