# Vita Malchi 1.10-14

Jerome, Vita Malchi, 1.10 to 1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-malchi/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-malchi/1.10

De Beroea Edessam pergentibus vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis semper sedibus huc atque illuc vagantur. Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur. Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, iuvenes, parvuli, numero circiter septuaginta. Et ecce: subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruerunt crinitis vittatisque capitibus ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes. Pendebant ex umero pharetrae, et laxos arcus vibrantes hastilia longa portabant. Non enim ad pugnandum, sed ad praedandum venerant. Rapimur, dissipamur, in diversa distrahimur. Ego interim longo postliminio hereditarius possessor et sero mei consilii paenitens cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio. Ducimur, immo portamur sublimes in camelis et per vastam eremum semper ruinam timentes haeremus potius quam sedemus. Cibus semicrudae carnes, et lac camelorum potus erat. V. Pascere oves iubetur. Tandem grandi amne transmisso pervenimus ad interiorem solitudinem, ubi dominam liberosque ex more gentis adorare iussi cervices flectimus. Hic quasi clausus carcere mutato habitu, id est nudus ambulare disco; nam aeris intemperies praeter pudenda nihil aliud velari patiebatur. Traduntur mihi pascendae oves, et in malorum comparatione hoc fruor solacio, quod dominos meos et conservos rarius video. Videbar mihi aliquid habere sancti Iacob, recordabar Moysi, qui et ipsi in eremo pecorum quondam fuere pastores. Vescebar recenti caseo et lacte. Orabam iugiter canebamque psalmos, quos in monasterio didiceram. Delectabat me captivitas mea agebamque dei iudicio grates, quod monachum, quem in patria fueram perditurus, in eremo inveneram. VI. Conservam in uxorem cogitur accipere.Virtus feminae captivae. O nihil umquam tutum apud diabolum! O multiplices et ineffabiles eius insidiae! Sic quoque me latentem invenit invidia. Dominus videns gregem suum crescere nihilque in me deprehendens fraudulentiae (sciebam enim apostolum praecepisse dominis sic quasi deo fideliter serviendum) et volens me remunerare, quo fidum sibi magis faceret, tradidit mihi illam conservam mecum aliquando captivam. Et cum ego refutarem diceremque me Christianum, nec mihi licere uxorem viventis accipere (siquidem captus nobiscum vir eius ab alio domino fuerat abductus), herus ille implacabilis in furorem versus evaginato me coepit appetere gladio. Et nisi festinus brachio tenere mulierem praeoccupassem, ilico fudisset sanguinem meum.

---

Jerome, Vita Malchi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/vitamalchus.html.
