Latin
1.19 to 1.25
Jerome, Vita Pauli 1.19-25
Not analysed yet
(8) Stupens itaque Antonius et de eo quod uiderat secum uoluens ulterius progrediebatur. Nec mora, inter saxosam conuallem haud grandem homunculum uidet aduncis naribus, fronte cornibus asperata, cuius extrema pars corporis in caprarum pedes desinebat. Et hoc adtonitus expectaculo scutum fidei et loricam spei bonus praeliator arripuit. Nihilominus memoratum animal palmarum fructus ad uiaticum, quasi pacis obsides, offerebat. Quo cognito gradum pressit Antonius, et quisnam esset interrogans hoc ab eo responsum accepit: 'Mortalis ego sum et unus ex accolis eremi, quos uario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque et Incubos colit. Legatione fungor gregis mei. Precamur ut pro nobis communem Dominum depreceris; salutem mundi olim uenisse cognouimus, et "in uniuersam terram exiit sonus eius."' Talia eo loquente longaeuus uiator ubertim faciem lacrimis rigabat, quas magnitudo laetitiae indices cordis effuderat. Gaudebat quippe de Christi gloria, de interitu Satanae, simulque admirans, quod eius posset intellegere sermonem et baculo humum percutiens aiebat: 'Vae tibi, Alexandria, quae pro Deo portenta ueneraris. Vae tibi, ciuitas meretrix, in qua totius orbis daemonia confluxere. Quid nunc dictura es? Bestiae Christum loquuntur, et tu pro Deo portenta ueneraris!' Necdum uerba compleuerat et quasi pennigero uolatu petulcum animal aufugit. Hoc ne cui ad incredulitatem scrupulum moueat, sub rege Constantio, uniuerso mundo teste, defenditur. Nam Alexandriam istiusmodi homo uiuus perductus magnum populo spectaculum praebuit, et postea cadauer exanime, ne calore aestatis dissiparetur, sale infusum et Antiochiam, ut ab Imperatore uideretur, adlatum est. (9) Sed ut propositum persequar, Antonius coepta regione pergebat, ferarum tantum uestigia intuens et eremi latam uastitatem. Quid ageret, quo uerteret gradum? Iam altera effluxerat dies. Restabat unum, ut deseri se a Christo non posse confideret. Pernox secundas in oratione exegit tenebras, et dubia adhuc luce haud procul intuetur lupam sitis ardoribus anhelantem ad radicem montis inrepere. Quam secutus oculis et iuxta speluncam, cum fera abiisset, accedens, coepit introspicere, nihil curiositate proficiente, tenebris arcentibus uisum. Verum ut Scriptura ait, 'perfecta dilectio foras mittit timorem.' Suspenso gradu et anhelitu temperato callidus explorator ingressus est, ac paulatim progrediens saepiusque subsistens sonum aure captabat. Tandem per caecae noctis horrorem procul lumen intuitus, dum auidius properat, offensum pede lapidem in strepitum concitauit; post cuius sonitum beatus Paulus ostium quod patebat occludens sera obfirmauit.