Latin
1.34 to 1.40
Jerome, Vita Pauli 1.34-40
Not analysed yet
Cumque iam esset terrae redditus dies, beatus Paulus ad Antonium sic locutus est: 'Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam, olim conseruum meum mihi promiserat Deus. Sed quia iam dormitionis meae tempus aduenit, et quod semper cupieram dissolui et esse cum Christo, peracto cursu superest mihi corona iustitiae; tu missus a Domino es, qui humo corpusculum tegas, immo terram terrae reddas.' (12) His Antonius auditis flens et gemens, ne se desereret atque ut comitem talis itineris acciperet, precabatur. Ac ille: 'Non debes,' inquit, 'quaerere quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit quidem tibi sarcina carnis abiecta Agnum sequi. Sed et caeteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem, perge, quaeso, nisi molestum est, et pallium quod tibi Athanasius episcopus dedit, ad obuoluendum corpusculum meum defer.' Hoc autem beatus Paulus rogauit non quod magnopere curaret, utrum tectum putresceret cadauer an nudum (quippe qui tanti temporis spatio contextis palmarum foliis uestiebatur), sed ut a se recedenti moeror suae mortis leuaretur. Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio et pallio eius audierat, quasi Christum in Paulo uidens et in pectore eius Deum uenerans ultra respondere nihil ausus est, sed cum silentio lacrimans exosculatis eius oculis manibusque ad monasterium, quod postea a Saracenis occupatum est, regrediebatur. Neque uero gressus sequebantur animum, sed cum corpus inane ieiuniis seniles etiam anni frangerent, animo uincebat aetatem. (13) Tandem defatigatus et anhelus ad habitaculum suum confecto itinere peruenit. Cui cum duo discipuli, qui ei iam longaeuo ministrare coeperant, occurrissent dicentes: 'Vbi tamdiu moratus es, pater?' ,respondit: 'Vae mihi peccatori, qui falsum monachi nomen fero. Vidi Eliam, uidi Ioannem in deserto, et uere in paradiso Paulum uidi.' Ac sic ore compresso et manu uerberans pectus ex cella pallium protulit. Rogantibusque discipulis ut plenius quidnam rei esset exponeret ait: 'Tempus tacendi et tempus loquendi.' (14) Tunc egressus foras et ne modicum quidem cibi sumens per uiam qua uenerat regrediebatur, illum sitiens, illum uidere desiderans, illum oculis ac mente complectens. Timebat enim, quod et euenit, ne se absente debitum Christo spiritum redderet.