# Vita Pauli 1.41-46

Jerome, Vita Pauli, 1.41 to 1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-pauli/1.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-pauli/1.41

Cumque iam dies inluxisset alia et trium horarum spatio iter remaneret, uidit inter angelorum cateruas, inter prophetarum et apostolorum choros, niueo Paulum candore fulgentem in sublime conscendere. Et statim in faciem suam procidens sabulum capiti superiaciebat, plorans atque eiulans: 'Cur me, Paule, dimittis? Cur abis insalutatus? Tam tarde notus tam cito recedis?' (15) Referebat postea beatus Antonius tanta se uelocitate quod reliquum erat uiae cucurrisse, ut ad instar auis peruolaret. Nec immerito, nam introgressus speluncam uidet genibus complicatis, erecta ceruice, extensisque in altum manibus corpus exanime. Ac primo et ipse uiuere eum credens pariter orabat. Postquam uero nulla, ut solebat, suspiria precantis audiuit, in flebile osculum ruens intellexit quod etiam cadauer sancti Deum, cui omnia uiuunt, officio gestus precaretur. (16) Igitur obuoluto et prolato foras corpore, psalmis quoque ex Christiana traditione cantatis, contristabatur Antonius quod sarculum, quo terram foderet, non habebat, fluctuans uario mentis aestu et secum multa reputans: 'Si ad monasterium reuertar, quatridui iter est; si hic maneam, nihil ultra proficiam. Moriar ergo, ut dignum est, et iuxta bellatorem tuum, Christe, ruens extremum halitum fundam.' Talia eo animo uoluente ecce duo leones ex interioris eremi parte currentes uolantibus per colla iubis ferebantur. Quibus aspectis primo exhorruit. Rursusque ad Deum mentem referens, quasi columbas uideret, mansit intrepidus. Et illi quidem directo cursu ad cadauer beati senis substiterunt, adulantibusque caudis circa eius pedes accubuere, fremitu ingenti rugientes, prorsus ut intellegeres eos plangere quo modo poterant. Deinde haud procul coeperunt humum pedibus scalpere, harenamque certatim egerentes unius hominis capacem locum effodere. Ac statim quasi mercedem pro opere postulaturi, cum motu aurium ceruice deiecta ad Antonium perrexerunt, manus eius pedesque lingentes, ut ille animaduertit benedictionem eos a se deprecari. Nec mora, et in laudationem Christi effusus, quod muta quoque animalia Deum esse sentirent, ait: 'Domine, sine cuius nutu nec folium arboris defluit nec unus passerum ad terram cadit, da illis sicut tu scis.' Et manu annuens eis ut abirent imperauit. Cumque illi recessissent, sancti corporis onere seniles curuauit humeros, et deposito eo effossam desuper humum congregans tumulum ex more conposuit.

---

Jerome, Vita Pauli. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/jerome/vitapauli.html.
