# Vita Sancti Pauli Eremitae 2.10

Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-sancti-pauli-eremitae/2.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-sancti-pauli-eremitae/2.10

Et post sanctum osculum residens Paulus.· cum Antonio ita exorsus est: En quem tanto labore quaesisti, putridis senectute membris operit inculta canities. En vides hominem, pulverem mox futurum. Verum quia charitas omnia sustentat [Ver. sustinet], narra mihi, quaeso, quomodo [Ver., ut] se habeat humanum genus. An in antiquis urbibus nova tecta consurgant: quo mundus regatur imperio: an supersint aliqui, qui daemonum errore rapiantur [Al. capiantur]. Inter has sermocinationes suspiciunt alitem corvum in ramo arboris conj sedisse, qui inde leniter subvolabat, et integrum panem ante ora mirantium deposuit; post cujus abscessum: Eia, inquit Paulus, Dominus nobis prandium misit, vere pius, vere misericors. Sexaginta jam anui sunt quod [Al, ex quo] dimidii semper panis fragmentum [Ver. fragmen) accipio: verum ad adventum tuum, militibus suis Christus duplicavit annonam.

---

Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp407/tmp407/tmp407.tmp407.opp-lat1.xml.
