# Vita Sancti Pauli Eremitae 2.11

Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-sancti-pauli-eremitae/2.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-sancti-pauli-eremitae/2.11

Igitur Domino gratiarum actione celebrata, super vitrei marginem fontis uterque consedit [Ver. subsedit]. Hic vero quis frangeret panem oborta contentio, pene diem duxit in vesperum. Paulus more cogebat hospitii, Antonius jure refellebat aetatis, Tandem consilium fuit, ut apprehenso e regione pane, dum ad se quisque nititur, pars sua remaneret in manibus. Dehinc paululum aquae in fonte prono ore [Al, prono in fronte ore] libaverunt: et immolantes Deo sacrificium laudis, noctem transegere vigiliis. Cumque jam esset terrae [Al. terris] redditus dies, beatus Paulas ad Antonium sic locutus est: Olim te, frater, in istis regionibus habitare sciebam: olim te conservum meum mihi promiserat Deus; sed quia jam dormitionis meae tempus advenit, et quod semper cupiebam [Ver. cupieram] dissolvi, et esse cum m Christo, peracto cursu superest mihi corona justitiae: tu missus es a Domino, qui humo corpusculum meum tegas, imo terrae terram reddas.

---

Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp407/tmp407/tmp407.tmp407.opp-lat1.xml.
