Latin
Incipit Vita
Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
Athanasius pallium dedit Antonio. Monasterium Antonii a Saracenis occupatum. His Antonius auditis, flens et gemens, ne se desereret, atque ut comitem tale itineris acciperet, precabatur. Et [Al. At] ilic: Non debes, inquit, quaerere quae tua sunt, sed quae aliena. Expedit tibi, sarcina carnis abjecia, Agnum sequi. Sed et caeteris expedit fratribus, ut tuo adhuc instituantur exemplo. Quamobrem, quaeso, perge, nisi molestum esi: et pallium quod tibi Athanasius episcopus dedit, ad obvolvendum corpusculum meum, defer. Hoc autem beatus Paulus rogavit, non quod magnopere curaret, utrum tectum putrescceret cadaver, an nudum (quippe qui tanto temporis spatio, contextis palmarum foliis vestiebatur), sed ut a se recedenti moeror suae mortis levaretur. Stupefactus ergo Antonius, quod de Athanasio et pallio ejus audierat, quasi Christum in Paulo videns, et in pectore ejus Deum venerans, ultra respondere nihil ausus est: sed cum silentio lacrymans, exosculatis ejus oculis manibusque. ad monasterium quod postea a Saracenis occupatum est regrediebatur. Neque vero gressus sequebantur animum. Sed quamvis corpus inane jejuniis, seniles etiam anni fregerant, tamen animo vincebat aetatem.