# Vita Sancti Pauli Eremitae 2.5

Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae, Incipit Vita. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/vita-sancti-pauli-eremitae/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/vita-sancti-pauli-eremitae/2.5

5. Furtiva monetae officina. — Quod ubi prudentissimus adolescens intellexit, ad montium deserta confugiens, dum persecutionis finem praestolaretur [Al. praestolatur], necessitatem in voluntatem vertit, ac paulatim progrediens, rursusque subsistens, atque hoc idem saepius faciens, tandem reperit saxeum montem, ad cujus radices haud grandis spelunca lapide claudebatur. Quo remoto (ut est cupiditas hominum occulta cognoscere), avidius explorans, animadvertit intus grande vestibulum, quod aperto desuper coelo, patulis diffusa camis vetus palma contexerat, fontem lucidissimum ostendens: cujus rivum tantummodo foras erumpentem, statim modico foramine, eadem quae genuerat, aquas terra sorbebat. Erant praeterea per exesum [Al. saxeum] montem haud pauca habita…ula, in quibus scabrae jam incudes et mallei, quibus pecunia signatur, visebantur. Hunc locum AEgyptiorum litterae ferunt, furtivam monetae officinam fuisse, ea tempestate qua Cleopatrae junctus est Antonius.

---

Jerome, Vita Sancti Pauli Eremitae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp407/tmp407/tmp407.tmp407.opp-lat1.xml.
