# De solis defectu 7

Joachim Camerarius, De solis defectu, VSOTINGENSIS STVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/7

Tu de coelesti profer ephemeride.
Tu quàm longe absit terris sol aspice, & undis
Hic quoque adhuc quantum distet ab occiduis?
Tu coeli in carta calamo describefiguram,
Noscito & hanc horam qualia signa notent:
Octauus superat decimum iste dies puto. Sic est.
Mensis qui medius tempora uerna secat.
Quadragesima, & est solem inter horizontemque
Quarta, in decliuis pars regione poli.
Nunc reliqua expediantur, & in commune ferentes
Huc operae ponat quisque reperta suae.
Ergo ubi transierint mox hinc iam quattuor horae,
Oceani in summis phoebe natabis aquis.
Pennigerum sed primo emergit sidus Eoo,
Atque decem supra scandit & octo gradus.
Aureolis à qua non longefulget aristis,
Virginea quondam spica resecta manis.
Hoc decima inferius Saturnus parte reuertens
Et dudum gressuiam repedante, premit.
Quens

---

Joachim Camerarius, De solis defectu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_defectu.
