# De solis defectu 8-2

Joachim Camerarius, De solis defectu, VSOTINGENSIS STVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/8-2

Huius per positus talia signa modi?
Antemere haec coelo sic euenisse putandum,
Nec posse interras ui penetrare sua?
Sentiat hoc Scythico concretum frigore pectus,
Quiue hominem sola se facie esse probat.
Haec fugiat longe nostram sententia mentem,
Nec uiolet studijs dedita corda bonis.
Sunt ergo nobis haud frustra ostensa, animosque
Mouerunt iustis sollicitudinibus.
Certe tristis enim portenditur exitus, Et nox
Orta feret claro gaudia nulla die.

---

Joachim Camerarius, De solis defectu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_defectu.
