# De solis defectu 8

Joachim Camerarius, De solis defectu, VSOTINGENSIS STVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/8

Quem Venus opposita coeli è regione tuetur,
Atque suo gelidum calfacit igne senem.
Iuppiter & medij affulgens de culmine coeli,
Hinc natae uultus aspicit inde patris.
Quo fratres gemini stellata fronte renident,
Arcadicifratres altera cura Dei.
Ille super residens phryxaei uelleris auro,
Cum pecude ad Martem pergit adire sua.
Qui demum optatum congressum admittit, ubi ambo
Inachiae tergum iam tetigere bouis.
Atque quidem hac ferme quatristia parte uidemus
Signa Deo lucis deficiente dari,
Pars ubi soliuago est octaua notata sub orbe,
Colchidos & iuxta coxanitescit ouis.
At locus hic primo nonus numeratur ab ortu,
Auspicia & sanctae Relligionis habet.
Haec igitur, quae fata ferunt? quid pandit Olympus

---

Joachim Camerarius, De solis defectu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_defectu.
