# De solis defectu 9

Joachim Camerarius, De solis defectu, VSOTINGENSIS STVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joachim-camerarius/de-solis-defectu/9

Ac fortasse quidem mala contabuntur, & iste
Propitij inueniet numinis annus opem.
Sed mora tristitiam fati cumulabit, eruntque
Seratimorificis haec diuturna minis.
Heu mihi quae seritas, & barbara saecula surgunt,
Heu mihi quam studijs perniciosa bonis?
Pierides miserae deplorataeque sorores,
Nunc pestis uobis exitialis adest.
Omnis abit uestrae spes illa relicta salutis,
Quantula adhuc aeuo cunque priore fuit.
Ite infelices terrasque relinquite Musae,
Ite, negant uobis tempora nostra locum.
Quid, si non quoque uos ingrata repelleret aetas,
Ferret & augescens ocia uestra furor.
Quid faceretis? an iniustas spectare iuuaret
Caedes, uim, fraudes, funera, bella, famem?
Tu quoque casta fugam & coelo demissa, capesse
Relligio & misero tempore diua late.
In te sanguineos uideo distringere rictus,
Atque feras dentes exacuisse suos,
Multiplices, ò Virgo, feras quae praelia saeuae
Inter quanta tua se ditione gerent?
Tu tamen argento ac auro splendentibus alis,
Per mundi aërias tuta ferere plagas.
Quicquid erit, pauci haec euenta uidebitis anni
Quae stupeat longo tempore posteritas.
Deque quibus uentura olim multum ambigat aetas
Vt mala iam maneant nos grauiora fide.
era

---

Joachim Camerarius, De solis defectu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_defectu.
