Latin
1.1 to 1.3
Joachim Camerarius, Poemata 1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
GENEROSE ET Nobilis Domine: Etsi abs tua generosa clementia, ex quo una fuimus anno superiore in Gallia, nihil litterarum accepi, cum quidem in Italiam venisse te cognoverim: tamen persuasum submisse habeo, tuam generosam nobilitatem neque oblitam esse consuetudinis nostrae, et benignissimam voluntatem erga me suam clementer retinere. Cumque tu etiam discedens facile prospicere potueris, quam saeva tempestas Galliae universae impenderet, non dubito quin cura aliqua de salute mea sis affectus, quamvis non ignoraret Clementia tua, quod ego me quasi in angulum quendam ad Nitiobrigas contulissem. Commota autem et illa regio fuit, ita ut atrocitas civilium bellorum, qua legendo historias aliquando animo meo fuissem perturbatus, ante oculos inque manibus versans mirabiliter terreret, (fatebor enim verum) me, neque ingenio militari praeditum, neque in re bellica exercitatum. Sed necessitatis vis in omnes partes maxima est. In quo quidem discrimine res fuerit, Tuam Clementiam iamdudum rescivisse arbitror, neque commemorando renovare tristitiam illam debeo. Vitans autem periculum in urbe ubi Martis iam, non Apollinis artibus opera dabatur, in alterum periculum me conieci iter faciendo, et anni tempore difficili, nimirum Brumae, et per loca tam militum diversarum partium copiis, quam latronum (quod genus ad suum quaestum talibus occasionibus abuti solet) coetu passim infesta. Eramus autem numero, qui nos coniunxeramus, non multi, periculisque capitis aditis, ita evasimus, ut divinitus nos protegi evidenter appareret. Et in itinere autem et postea cum in Germaniam pervenissem, de belli Gallici calamitate et florentissimi regni cladibus, ea audiendo comperi, ex quibus ingentem accepi dolorem, et metus mihi incussus est eorum eventuum, quos partim videmus exstitisse, partim quasi in foribus esse animadvertitur. Itaque non modo ego neque fortis neque prudens, sed virtute et sapientia praestantes viri valde verentur, ne in articulum inciderit aetas nostra fatalis miseriae iam pridem multorum vaticinationibus praedictae. Intelligitur autem eis desperationis cuiusdam singularis causam dare, omnium ubique vel securitatem vel neglegentiam, aspicientium quidem illorum et sentientium quid fiat et quo tendant incepta, cum tamen neque alienis malis sibi prospicere edoceantur, neque publicae privataeque rei respectu sollicitentur, satisque habeant tamquam procellas atque grandinem infelicitatis nondum ad se pervenisse. Sed in hac mentione et moratur diutius et evagatur longius oratio, quam condicionem annosque meos decere videatur. Haec igitur Deo aeterno committamus, et de salute patriae, qua omnium nostrum salutem contineri utinam aeque statuerent universi, misericordiam ipsius imploremus precibus nostris. Cum autem ad meos rediissem, et domi multas ob causas detinerer, coepi patris mei chartas dispersas atque confusas colligere et evolvere, inque iis repperi nonnulla scripta magis informata ac effusa ab ipso, quam elaborata atque perfecta, quae quidem eiusmodi mihi visa sunt, ut editione in vulgus non essent prorsus indigna.