# Theatrum Sabaudiae. Vol. 1 4

Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 1, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joan-blaeu/theatrum-sabaudiae-vol-1/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joan-blaeu/theatrum-sabaudiae-vol-1/4

Quid igitur modò si reviveret, ipsumque reviseret Regnum, cui postindè florentissima Longobardorum Regni portio, gemini Principatus, tergemini Ducatus, Maritimae Alpes, & annexa Italiae fastigia, Caelique Columnae, pulchriores denique Liguriae, Insubriae, Provinciaeque tractus abusque Alpibus ad Apenninum, assistrice atque auspice Tuorum strenuitate cumulatim accrevêre? Non est ambigendum, quin gravissimus ille Scriptor, aestimato Terrarum, atque Honorum incremento, magnis hoc Regnum Regnis, magnis Te Regem Regibus esset aequaturus. Adde jam avita tua Regna omnium Regnorum speciosissima, Beatam Cyprum, Nobilem Achaiam, Multiurbem Peloponnesum; quae Regna, licet, heu nimis diu, Othomano detrita jugo, Regali tamen adhuc Majestate, Titulis atque Insignibus, integro plenoque lure possidere pergis, tuisque rebus adnumerare. Nam violenta possunt arma quodcumque Regnum premere; perimere Regum lura non unquam possunt.

---

Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_Sabaudiae.
