Latin
5
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 1 5
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si Romani Pontifices in eisdem Regnis primaeva Episcoporum lura, Titulos, &Insignia retinere pergunt, ac distribuere: aequius profecto nihil est, quàm, si Pontificia lura sustinere Pontifices student, Regalia etiam Reges tenacissimè tueantur: praesertim cùm Cypria Regna ab Regia Herede ad Sabaudos, adstipulante Pontifice, ritè solemniterque pervenerint. Ego verò quantus Rex sis, quantaque Regni tui latè fulgeat Majestas, una ex lacinia, levique vestigio omnibus subostendam, qui Subalpinas duntaxat Vrbes tuas ex amplissimo tuo Solo, in exiguam hujusce Codicis planiciem translatas, currente velint oculo peragrare. Nemo enim potentissimum Regem neget, cui tot, tamque nobiles Vrbes hae, liberae quondam Respublicae, quae contra Populos ac Reges acerrima perpetuò bella singulae sustinebant, nunc tuo unius pacatissimo sceptro obtemperant universae. Quis autem jucundo in hoc itinere non passim restitet, celeberrima miratus ea loca, quae grandibus actis, vetusta, &penè obliterata literarum monumenta implevêre? Hic impervias in Italiam vias obstupescet; quae gelu aeterno velut adamante obseratae non nisi calido Graiorum sanguine obtritae sunt; vivumque nomen mortuis raptoribus rapuerunt. Ibi Herculea Claustra, quo peregrinus ille Monstrorum, hoc est Tyrannorum Mactator, non roboreae Clavae, sed aureae facundiae nodosa vi eluctatus, non Vrbes rapuit, sed corda Alibi Penina luga, quae aceto irritatis excocta facibus, curiosam Annibalis temeritatem exoculârunt. Hinc Ligustica Regna, ubi Phariorum Ductor Phaëthon, meritas audaciae poenas irato tuo Flumini, citra fabulam luit. Illine fatales Vercellarum Campos; ubi Cimbrici Populi, quorum Penates hauserat Oceanus, dum desperatâ vivendi rabie Itala populantur arva, Marianâ falce demessi, ad arvorum fertilitatem suos cineres reliquere.