Latin
8
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 1 8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cùm Subalpinis foeminis formam dedit omnium formosissimam: tùm ad earum concinnitatem Phaëthonteas Arbores amoenissima in Eridani Ripa educat, quae non jam funebri moerore, sed effusiore gaudio, Gemmas (si qua Vatibus fides) lacrymatur: atque (quod Vatum fide non eget) hîc operosorum vermium nutrices aliae Arbores, holosericis gestaminibus tanto luxu allaborant, ut Seres ipsi Eois ex arboribus depexa vellera, Pedemontanis minimè velleribus audeant comparare. Ac ne suarum munditiarum speculatrices speculo careant; hic vilissima rerum Aqua, algendo pretium adepta, praeruptis in Alpium Tuarum scopulis tam pellucida &grandia Crystalla elaborat, ut magno periculo ex praecipiti petita, cariora sint quia cariùs comparantur. Sed quoniam Regnorum laus solidior, ex Indigenarum laudibus floret; quae Provincia, quae Regio, memoranda majorum hominum cunabula ostendet, vel militari Adoreâ illustrium, vel doctrinarum Laureâ celebrium, vel innocentiae Aureolâ venerabilium (ut ex singularum Vrbium monumentis elucebit) quorum unusquisque singulatìm ad unumquodque Regnum decorandum suffecisset? Quid referam tot Heroas quot Principes, qui perpetuò (quod rarum) &(quod rarius) non degeneri unquam stemmate, cognatam strenuitatem, ut in lampadum ludo Facem, à praecessoribus acceptam successoribus tradidêre?