Latin
BASILICA
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2 134
Unproofread scanNot analysed yet
Mariae de Lucedio, Ordinis Cisterciensis, ob multiplicia virtutum ornamenta Cisterciensi Menologio celebratus, atque à Philippo Signino peculiari encomio celebratus, quem ferunt ad Ludovicum Iuniorem Francorum Regem pro Gulielmo Monferratensium Marchione suscepisse legationem, eidemque Gulielmo in Hierosolymitana expeditione fuisse comitem. Hujusmodi quoque fuit B. Archangela de Ghirlanis, genere illustris, illustrior pictate, quae postquam manus adjutrices porrexisset fundandis pluribus Carmelitici instituri Sanctimonialium in Italia Monasteriis, scipsam quoque eidem Ordini, sumpro ejus habitu dedicavit, sanctoque fine in Mantuana Vrbe quievit. Ejus vero Soror piaeque vitae imitatrix, B. Maria in veneratione habetur Regii Lepidi in Aemilia, ubi mortalibus depositis exuviis, est ad superos evocara.