Latin
TRICIVM
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2 58
Unproofread scanNot analysed yet
ut est fama; diversis proventibus ditatum postea, Temploque, ex magna sui parte, marmoreo exornatum à Nobilissimis Comitibus de Chalant, postquam veterum Vitriciensium Dominorum, ut est rerum humanarum conditio, stirps ratia mascula defecisset. Tunc enim Amedeus cognomento Viridis, Sabaudiae Comes, in compensationem obsequiorum, quae sibi praestiterat Ibletus de Chalant, Ordinis Sabaudici Torquis Eques primarius, ac pro eodem Amedeo Locumtenens Pedemontanae Provinciae Generalis, eum illiusque posteros donavit praenobili hujusec Castelli, Oppidique dominio, reservato tamen sibi supremo jure Ceterum, ut aliquid de inclita hac de Chalant Dominorum, ac Comitum Ln samisia tri gente dicam; etsi non omnino certum arbitremur, quod aliqui scriptum AEr. reliquere, gentilitiaque confirmare videntur insignia, originem videlicet, atque stemma à Monferratensibus Marchionibus suum ducere, hoc tamen in confesso est, diu illos non modò Vicecomitatus titulum gestavisse in Augusta Praetoria Civitate, sed super cunctos etiam Nobiles, qui in toto CIVM. Augustensi Ducatu dominia, ac clientelaria feuda possident, nullo contradicente excelluisse; Insuper praeter unum, aut, ut aliqui rentur, duos purpuratos S. R. E.