Latin
D. EMANVEL THESAVRVS
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2 6
Unproofread scanNot analysed yet
INTRODVCTIO. tionum Regiae Ducis Sabaudi Celsitudini subditarum aliae Cis-Alpinae sunt, aliae Trans Alpinae sive Vltra montanae; quarum tanta est amplitudo, tantus urbium in iis sitarum numerus, atque tantus Subditorum erga Principem amor, ut Duces isti, caetera magni, nataliumque splendore nulli alii secundi, inter Europae Principes primum a Regibus locum obtineant. Dominii eorum Citra montani partes sunt Ducatus Sabaudiae, Chablasius &Gebennensis: Comitatus Maurianae &Tarentasiae, Baoniae Focimaci, Bellosortii &Vaudii, cum parte territorii Bugeyenis, quae quamvis in tot divisa Provincias uno tamen Sabandiae nomiie veniunt. Praedictae Provinciae ultra sexaginta milliaria Germanica ongitudine, triginta latitudine ¢um ambitu complent; incois eorum ad octingenta millia numeratis. Caeterum ea in universum lescribere instituti nostri ratio non patitur, sufficiat nobis proponere Tabulam eorum Geographicam junctâ primariarum cujusque Proinciae urbium, tum &locorum munitorum Ichnographiâ. Quam itaque oculis lustrandam hîc subjicimus terram, Latiali ermone Sabaudia sive Sapaudia dicitur, Gallis Savoye. Vocabulum stud Latinum in Notitiis Provinciarum Galliae Narbonensis conspiatur. Duces habet proprios eodem nomine insignitos. Ditiones istae naximi habentur ob earum nexum, tum quoque, cùm adhuc inter dures Principes aut in plures Respublicas divisae essent, non conamnendae. Historiarum monumenta Gebennenses Comites inter otentissimos Regni Arelatensis Principes numerat, Sabaudiae Dues omnibus eorum ditionibus potiuntur, exceptâ Vrbe Genevensi, diae se centum viginti ab hinc annis dominio eorum substraxit. Incolae olim Allobrogum nomine veniebant populi potentis &merosi; verùm cùm illi non omnem tenuerint terrarum tractum diae hodie Dominio Sabaudico parent, existimari potest, quanto najor sit potentia hodiernorum Sabaudiae Ducum. Obsoleto autem fllobrogum nomine Sabaudi appellati sunt; &quanquam vix desgnari possit tempus, quo ista nominum mutatio accidit, tamen ultinum illud multae antiquitatis esse constat; siquidem Sabaudiae nonen reperitur in Inscriptione quadam Romana, facta Antoninorum empore, &quae in pago Meyseri Ducatûs Chablasii visitur, illustre tque ac rarum Antiquitatis nominis hujus monumentum. Sabaudiam complures olim incoluêre populi: Centrones, Garoceli, Intuates, Latobriges, Focunates, Veragri, &Allobroges. Centrones qui ad radices Alpium Penminarum agunt, Tarentasiam Pronvi constituunt, cujus Metropolis est Monasterium (Moustira) olim Forum Claudii dictum.