Latin
GENIO LOCI
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2 65
Unproofread scanNot analysed yet
GENIO LOCI FORTVNAE REDVCI TERENTIVS VARRO DEDIC. Romanis enim loca edirissima mos fuit Iovi, quem etiam pro ipso Caelo saepè acceperunt, consecrare: unde loco postmodum nomen mansit, quod adhuc hodie durat Mont-luua. Sicut alius in Augustensi Valle Mons Oppido insignis, ascensu, descensuque Viaroribus perquam molestus, minoris Iovis, vulgo Mam-leuet, nomen etiamnum retinet: uti minori, quod inferius dicemus, S. Bernardi Monti, Columnae Iovis olim vocabulum fuit inditum. Caeterum hodie ab Italis Major, quem dixi, à Salassis, sive Augustanis, ducere in Veragros, sive Valesianos, Mons S. Bernardi magni, il Gran S. Bernardo, titulo communiter appellatur. Hujus rei causam hic edicere operae pretium fuerit. Frequens erat aestivo praesertim tempore ex Germania, Galliaque in Italiam transitus per Montem lovis, non singulis modo Viatoribus, verùm etiam numerosissimis exercitibus, sic, ut memorat Regino. Anno DCCLXXIII, Carolus Magnus Francorum Rex cum exercitu Iraliam contra Desiderium Longobardorum Regem Romanae Ecclesiae infensum intraturus, per Mantem Cinisium perrexit, &misit Bernardum Amunculum suum cum reliqua parte per MONTEM IOVIS. Sic apud eundem Scriptorem Anno DCCCXCIV Arnolphus Germanorum Rex, postquam cum militaribus copiis Longobardorum in Italia terminos est ingressus, Inde conversus per Alpes Penninas Galliam intravit, &Sanctum usque Mauritium pervenit. Rudolpho, quem quaerebas nocere non potuit, quia montana conscendens in turißimis locis se absconderas, Regionem inter Iuram, &MONTEM IOVIS exercitus graviter attrivit; attamen hyberno tempore, altissimis nivibus viam omnem, &semitas obstruentibus, ineunteque vere, cùm ex undequaque exurgentibus Montium Iugis, in imas Valles, quà transeundum, persaepè horrendo praecipitio super incautos Viatores ingenti mole avulsae dilaberentur eaedem nives: frigoris praeterea tanta inesset vis, ut eo interdum Viatores quantumvis robustienecarentur; nec in jugo herbis arboribusque omnino destituro, sed solis in immensum elaris scopulis horrescente, locus esset ullus, quo, ant ventis, nivibusve adflicti, aut gelu frigoreve adusti, aut fame siri, lassitudine, aegritudineve erecti se reciperent miseri Viatores: Quin etiam cùm frequenti famâ ubique per circumstantes populos vulgaretur, infestissimos humano generi Christi praesertim cultoribus, cacodaemones transeuntium per eos montes vitae solere insidiari, alios per avia raptos, alios per ima praecipites daros, hos superne ab hoste maligno lapidibus obrutos, hos in transitu suffocatos, multis, concitatis saevissimis procellis, &tempestatibus, terrorem, sin minùs damnum, incussum, suscitavit Deus Spiritum Sancti Bernardi des BerMentone, non equidem, ut nonnulli de Mumfalso opinati sunt, Abbatis illius Cla-t HMII ravallensis, sed alterius antiquioris, ancturnatione Sabaudi, ex antiqua, praenobilique in Gebennesio familia de Menton, Archidinconi Augustensis, qui vitam potiùs, Angelicam, quàm humanam degens (verba sunt Philippi Ferrarii in Catalogo Sanctorum Italiae, 15.