# Theatrum Sabaudiae. Vol. 2 8

Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2, D. EMANVEL THESAVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/joan-blaeu/theatrum-sabaudiae-vol-2/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/joan-blaeu/theatrum-sabaudiae-vol-2/8

In dubium quippe revocari nequit (quidquid oggerant ii qui Helvetios eos fuisse opinantur) Sabaudos verè esse Gessatas istos, cùm Polybius populos Transalpinos qui ad Rhodanum usque degunt trans Alpes ad Rhodanum, eo nomine vocaverit, quorum extrema fuit urbs Geneva, ut Caesar refert; (id quod Helvetiis sanè convenire nequit, qui non intrà Alpes, Rhodanumque Genevâ-tenus incolunt) quique idcirco alii non fuêre quàm Sabaudi. Quanquam autem abolito nomine Allobrogum seu Gessatarum Sabaudi, quod ipsum tamen nomen antiquissimum est, appellari maluerint, eadem tamen virtus animusque hactenus ipsis intemeratus constitit; rerum quippe per tot secula gestarum gloria inclyti non in Pedemontio tantùm, Italia, Gallia, regno Neapolitano, verùm & in Oriente nominis sui memoriam consecravêre. Testes ejus rei sunto famosae Amedei Magni Sabaudiae Comitis expeditiones, uti & Amedei ejus nominis septimi, cognomento Comitis Viridis, sed & Amedei VIII. cognomento Rusi, & Ducis Ludovici filii Felicis V. summi Pontificis, tot aliorum Ducum & Principum Regiae Domûs Sabaudicae, quos cum nobilibus secutus est populus, tam equites quàm pedites, non tum saltem cùm repellendus à finibus eorum hostis erat, verùm etiam cùm aliò abiêre militatum, suppetias laturi Imperatoribus, Regibus, Principibus, & ad recuperandam Terram Sanctam, ubi non minorem, quàm majores eorum, veteres Allobroges, in solo eorum natali gloriam consecuti sunt, uti ex Historiis ejus temporis liquet. Id ipsum ad nostra usque tempora continuaverunt, in quibus vidimus fortissimum & numerosissimum eorum Equitatum pluresque ex eadem gente legiones sub Ducibus ex eorum nobilitate electis, similes lectissimis Macedonum phalangibus, bello quadragenario, per plura proelia, in pluribus Lombardiae, & Montisferrati locis, Astae, Vercellis alibique contra Imperiales, Gallos, Hispanos, Montisferratenses sub auspiciis Principis Thomae de Sabaudia celeberrimi istius seculi Archistrategi, immortalem gloriam acquisivisse. Exinde cognovimus, nos tempore Descriptionis nostri Atlantis non malè tantum edoctos, verùm & per malefidas aliorum relationes nobis impositum fuisse. Mendorum autem praecipua reperiuntur Voluminis octavi paginâ 768. & sub initium paginae 769. in medio secundae columnae paginae 780. & in quibusdam circumstantiis de fontibus fluminum, & alia ejusmodi, quorum culpa non tam nobis quàm malâ fide factae nobis suggestioni imputanda est. Praecipuae autem abundantiae atque opum Sabaudiae causae duasunt. Prima est in situ regionis ad transitum in Italiam commodissimae, quo usi sunt tot Imperatores, Reges & Principes copias suas eo traducturi; secunda est insignis Commerciorum opportunitas & frequentia cum optimis Europae Provinciis ob confinem Iealiam, Galliam & Helvetiam; praecipuè autem quòd è proprio sinu depromat quiequid ad usum vitae & Commerciorum facilitatem requiritur.

---

Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_Sabaudiae.
