Latin
D. EMANVEL THESAVRVS
Joan Blaeu, Theatrum Sabaudiae. Vol. 2 9
Unproofread scanNot analysed yet
Sabaudia generaliter colles suos, &valles &campos habent foeni, frumentorum &vini feracissimos: in tantum ut &ipsi montes sint culti &laetis pascuis, quibus jumenta &greges nutriantur, luxuriantes, unde praeter victum etiam à vicinis regionibus argentum acquiritur ad emendum necessaria accurrentibus earum incolis, ne quid dicam de lana, corio, butyro &caseo, quae praesertim in Fociniaco &Gebennesio provenientia in Galliam &Germaniam exportant, quorumque copiam toti viciniae suppeditant. Frumenta eorum minora, ut sunt avena, hordeum, secale, &legumina, bonitate &quantitate pariter excellunt: Lacus ibi maxime piscosi, &praeter vulgaria piscium genera, in eis truttae non vulgari magnitudine, &pisces quos Lavarets vocant, Percae, Lucii, inveniuntur, &qui ipsis les ombles aut Chevalters appellantur, in deliciis &majori in pretio quàm truttae habiti; nec verò flumina saltem sed &torrentes vim magnam piscium subministrant: Fructuum quorumvis copiam habent; Sylvas arborum extruendis aedificiis idonearum admodum feraces, &nemora venationem &aucupium large incolis suppeditantia; vim quippe magnam ibi reperias cervorum, aprorum, damarum, capreolorum, capricornorum, murium Alpinorum, melium. leporum, phasianorum, perdicum albarum &versicolorum, rusticularum, anatum, &palumbium. Caeterum mirabilia Alpium, plantarumque &animalium singularia, Crystallorum marmorumque varia genera, sed &auri-Cupri& ferri-Carbonumque lapideorum fodinas, aliaque non vulgò occurrentia si quis exactiùs describere praesumat, ob multijugam observationem in iis faciendam vix magno volumine expediat. IMITE V D I AE. ABA