# Epigrammatum libri tres 104

Johan Owen, Epigrammatum libri tres, TERTIILIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-owen/epigrammatum-libri-tres/104

Inimâ linquente cadit; dum nube ruentum
Incumbente, metu cocat exanimata supremos
Dictynnam votis, & Opem fer, dexit, alumnas
Externo si te meliorem numine, Girgo,
Vsque secuta fui, & primos sacravimus annos,
Adsis dsva, & me feralibus eripe monstru.
Audiit Arcitenens; sed enim quia vertere fata
Vllâ lege, nefas, Soti succedere partem
Conceßit, vartem dat ferre volucribus auris:
Oblatamque trahens spißis è nubibus unam
Vulneribus strata circumdedit, atque furentum
Evasisse manus gaudentem amplexa, propinquas
In silvas rapit, & planta cognomine mutat.
Ex illo Cramben inter Bacchumque latentes
Vsque inimicitiae atque odium immortale remansit. Nam si pampinea recubans fors Vitis in umbrà Viderit adverso crescentem vertice Cramben, Fert retrò caput atque oculos aversa reflectit. Rursus si ferventi olla cauleisque coquenti Miscueris paullum vini, defervet aquae vis Protinus, incoctamque relinquit inutilis escam,
Hoc ingens etiam, certo indicioque probatum
Naturae pugnantis opus, si largius aequo
Exhilaraturi dulcis se munere Bacchi
Crudam praecipiant jejuno gutture Cramben,
Ebrietatem arcent munito hac arte cerebro,

---

Johan Owen, Epigrammatum libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
