Latin
TERTIILIBRI
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 105
Unproofread scanNot analysed yet
Vimque meri nimii frenant, aestusque repellunt. Silvestris primùm illa diu, mansuevit ad usus Paullatim culturà hominum, accepitque colendo Diversas facies. hodie de nomine Grajo Silvestris nota est, hirsutaque brachia pandit, Et circum siliquis albentibus horrida turget, Praeruptisque locis gaudet pelagoque propinquis: Et quia amaror inest, terget siccatque, tumores Discutit, ignitosque humorum temperat aestus. Ne tamen heic erres, neu lebem &litora amantem In numerum hunc smilacem, quae Soldanella. recense, Altera &est silestris, &haec montana ocatur Et campestris, at haut ullo sat cognita succo. Brassica, quae seritur, priscis est dicta latinis Mul. Multiplici specie, Cumana est ordine prima Quippe frequens Cumis, patulo quae Sertice surgit, Luxuriatque toris, saturóque irore rubescit. Egenere &Tritiano &item Lacuturribus est, qua Crescit Ariemos praegrandi caule per agros, Innumerisque iret foliis, roscumque colorem Admistum servat. Crispam venisse Sabellis Dicunt miranda specie succoque salubri Praestantem, fissis foliis, Apiana ocatur, Isthmica quòd referat gestantem praemia frondem. Procera est Pompeiana, &cui Brutia nomen Imposuit, multis qua braßica nigra putatur. Praecipua est nostro qua tempore florida dicta, Advecta est Cypro: non hanc folia ampla, pedalisbe,