Latin
TERTIILIBRI
Johan Owen, Epigrammatum libri tres 108
Unproofread scanNot analysed yet
Maluit &parvis habitare Epicurus in hortis.
Propter quod patrus genitaleis saepius undas
Aurea deseruit Cypris coelumque paternum,
Et procul a vulgo viridaria culta pererrans
Extincto Vigilois solatur Adonide curas.
Illud olus, de quo propriis scripsêre libellis
Pythagoras medicus, Chrysippus, &ipse medendi
Arte potens, eâdemque insignis laude Diauges;
Quod Cato laudavit Censorius, ille severi
Vir moris retinens, qualem te Gallia tota
Suspicit, atque oneri nondum succumbere gaudet.
Illud olus, quo si patienter sobrius uti
Sciret Aristippus, turpis parasitus, opimas
Hautquaquam optaret regum contingere mensas.
Illud Olus quod Nausicaè colere ipsa solebat:
(Quamquam hac Smyrnao non prodita miror Homero)
Quod Corcyrois furtim memoratur in hortis
Dulichio monstrasse duci, quo captus &ipse
Non minùs ac roseo dilecta virginis ore,
Penelopen Ithacamque diu fastidiit absens.
Illud olus, cui posthabuit victricia signa
Matre Diocleâ natus, trabeamque Quirini?
Dumque ienectuti requiem parat, urbe relictâ,
Purpura quae misero quae Roma molesta negabat,
Otia natali felix sibi fecit in agro.
O mihi si similis contingat clausula SSita! Et qui me docuit Vanos contemnere honores, Concedat Samiâ caulois prandere patellâ, Vrbe procul strepitusque, &fumis illicis aulae,
Vt mihi tunc clavo maior Tyrioque Videbor
Murice, &iqualeis inter lihrosque fideleis
Temporis exigus, niveâ quod candida dextrâ
Net reliquum Lachesis, rationem latus intbo.
J. A. TH.